- STRIX
- STRIXapud Horatium Epod. od. 5. v. 20.Plitmamque nocturnae Strigis;Statium Theb. l. 3. v. 511.Nocturnaeque gemunt Striges -----Alios: Hebraice bahbenot ianna est nonnullis, apud Ieremiam c. 50. v. 39. qui ululae quondam speciem Strigem, et ὀλολυγόνα sic reddi Graece, in Glossario antiquo, volunt, eamque aiunt solitudinis amantem, cuius voces tristes ac ferales semper fuerint existimatae. Iidem strigum proprium esse volunt τὸ τρίζειν, stridere, unde et nomen atcessunt. Sic Ovid. Fastor. l. 6. v. 139.Est illis Strigibus nomen: sed nominis huiusCausa, quod horrendum siridere nocte solent.Verum nec τὸ τρίζειν, Strigum proprium, cum et passeribus tribuatur: nec Strix verum animal est, uti vel ex Plinio constat, l. 11. c. 39. Fabulosum enim arbitror de Strigibus, ubera eas infantium labris immulgere, esse in maledictis iam antiquis strigem convenit: sed quae sit avium, constare non arbitror. Ubi quod de infantibus habet, confirmatur ex Sereno c. de infantibus dentientibus et strige vexatis. Ubi tamen per Striges sagae potius intelligendae videntur, quas, sicut Caprimulgum et Lilith, pueris dormientibus insidiari creditas. allio, alysso, vel re turpi in collo ex annulo appensa, abigere seRomani erant persuasi. Certe Maleficae feminae, et quasi Lemures, Striae et Strigae recentiori aevô, hodieque Italis Strighe vocantur. De maledictis vero, notum in Graecorum diris et exsecrationibus Striges advocari: Στρίγγ᾿ ἀποπέμπειν νυκτιβόαν, τὰν ςριγγ᾿ ἀγοραίαν ὄονιν κτλ. apud Dalechampium Not. ad l. Sed nec dubitamus, ait Barthius, primis Mundi temporibus, Daemonihus omnia late tenentibus, visibilia talia monstra hominibus nonnumquam insultâsse, eosque afflixisse: cum plurimae antiquissimae literae in talia consentiant, quarum consensus, etsi fabulis res gestae sint undique dilatatae atque confusae, raro non aliquid veri in penitiori sinu gerit. Animadvers. ad Statium Thebaid. l. 1. v. 601. Apud Abdiam vero, Strix, pro histrix poni, cum ait, Habebant alas spineas, sicuti strix, docet Salmas. ad Spartian. in Adriano c. 27. et Capitolin. in Marco. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.